monumenta.ch > Ambrosius > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 7, 29
Ac primum noverimus nihil tam utile, quam diligi: nihil tam inutile, quam non amari; nam odio haberi exitiale ac nimis capitale arbitror. Itaque id agamus, ut omni sedulitate commendemus existimationem opinionemque nostram, ac primum placiditate mentis et animi benignitate influamus in affectum hominum. Popularis enim et grata est omnibus bonitas, nihilque quod tam facile illabatur humanis sensibus. Ea si mansuetudine morum ac facilitate, tum moderatione praecepti, et affabilitate sermonis, verborum honore, patienti quoque sermonum vice, modestiaeque adiuvetur gratia, incredibile quantum procedit ad cumulum dilectionis.